- CATABANES
- CATABANESpopuli Arabiae desertae, quos Strabo, l. 6. Carabanenses vocat. Horum regionem Eratosthenes thuriferam esse perhibet; Φέρει δὲ, inquit λιβανωτὸν μὲν ἡ Καταβηνία. Plin. l. 12. c. 14. solum tus scribit avehi per Gebanitas (nam Catabanos et Gebanitas eosdem esse verisimile videtur) Evehi, inquit, non potest, nisi per Gebanitas, itaque et eorum Regl penditur vectigal. Unde nomina; Gaba enim vel Geba tributum exigere, et Catab, vel Cetab scribere significat. Putat igitur Bochartus, l. 2. Phaleg, c. 21. Syros mercatores gentis avaritiam his epithetis potius, quam nominibus sugillâsse, quod videretur modum excedere in aromatum, quae efferebantur, descriptione, et vectigalium exactione. Unde sequitur in Plinio, Sunt et quae sacerdotibus dantur portiones, scribisque Regum certae. Obiter emendabis Dionysium, v. 959. ubi vulgo Κλεταβηνοὶ corruptissime; lege Καταβηνοὶ. Sic duo Interpretes Priscianus,Minnaeique maris prope Rubri litora vivuntAtque Sabae, post hos nec non habitant Catabeni.Festus Avienus,---- Rutili contermina pontiMinnaei, Sabataeque tenent superi, impiger amplaAequora dissulcat glebae ditis Catabenus.Idem Nic. Lloydius. Salmasio una haec fuit ex quatuor gentibus praecipuis Arabiae Felicis seu odoriferae; ad occidentem, prope fauces Arabici Sinus, sita: ex Staphano, Κατταβανία, κατοικία τῆς εὐδαίμονος Α᾿ραβίας. Qua de gente, vide eum pluribus agentem ad Solinum p. 48. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.